monumenta.ch > Plinius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 5
{II} nec pauci apud Graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque dignum in ipsa medicina, egregia, Hercules, frustratione, si non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi? quis ista invenit, Osthane?